ORBIS Mythologiae

ORBIS Mythologiae
ORBIS Mythologiae
Κύκλος Ε᾿πικός, appellata fuit collectio illa Poetarum, qui Mythologicam historiam continuârunt, in unum corpus redacta; a serie et ordine pari, quô consertis manibus tenentur in Choro circulari (Dithyrambico videl. nam Chori Tragici et Comici τετράγωνοι fuêre) canentes pueri puellaeve, vel in corona nexi flores habentur. Ut enim plures flores coniuncti contextique invicem unum corpus conficiunt, qui κύκλος, ut plures personae manibus per mutua nexis chorum constituunt, qui itidem κύκλος, est; Sic multa Epigrammata Κύκλον Ε᾿πιγραμμάτων, Orbem Epigrammatum, et multa Poemata Epica simul iuncta corpus illud condiderunt, quod Orbis Mythologiae Latinis, Κύκλος Ε᾿πικὸς Graecis, dictum est. Comprehenderat ille Cyclus a prima coniunctione Caeli et Terrae, unde Deorum turba nata est, usque ad Ulyssis reditum, totam Graecorum Mythologiam: quae ἀκολουθία seu series non unum aliquem Auctorem habuit, neque in singulis tantum Poematis et earum rerum ordine, quas singuli persequuti sint, fuisse videtur, sed in ipsa potius Poematum connexione, iuxta fabularum ordinem et temporum seriem concinne et convenienter aptatâ atque inter se iunctâ. Alius scil. Θεογονίαν scripserat, alius Τιτανομαχίαν, alius Γιγαντομαχίαν, alius Argonautica, alius Θηβαΐδα, alius Θησηΐδα, alius Iliada, alius denique aliud opus Mythologicum ediderat, ut non unius aetatis, ita nec unius nationis. His adde Φορωνίδα, Αἰθιωπίδα, Νόςτον Ε῾λλήνων et multa praeterea alia, quorum meminêre Verteres. Quae omnia poemata, velut in Choro homines, vel in corona flores, decenter invicem iuncta, seriem totius Mythologiae a Mundi principio ad Troica usque tempora et reditum Ulyssis, ostendebant; Sed hac de re plura diximus supra, ubi de Cyclicis Poetis et in voce Cyclus. Uti autem Κύκλος Ε᾿πικὸς, Orbis Mythistoriae: sic Κύκλος παιδείας dictus est Orbis disciplinarum, inter se apte connexarum, quae ἐγκύκλια μαθήματα et κύκλια dicta sunt. Tzetzes Chiliade II.
Ο῾ κύκλος καὶ συμπέρασμα πάντων τῶ μαθημάτων,
Γραμματικῆς, Ρ῾ητορικῆς, αὐτῆς Φιλοσοφίας,
Καὶ τῶ τεςςάρωντε τεχνῶν τῶ ὑπ᾿ αὐτὴν κειμένων,
Τῆς ἀριθμούσης, Μουσικῆς καὶ τῆς Γεωμετρίας
Καὶ τῆς οὐρανοβάμονος αὐτῆς Α᾿ςτρονόμιας.
Orbis et complementum omnium disciplinarum,
Grammaticae, Rhetoricae, ipsius Philosophiae,
Et quatuor Artium ei subordinatarum,
Arithmeticae, Musicae, Geometriae,
Et coleum scandentis ipsius Astronomiae.
Similiter, cum in Graecia quatuor agones olim sacri essent, qui eos omnes quatuor ordine vicisset, Περιόδον vicisse dicebatur, quasi dicas κύκλον ἀγώνων, orbem certaminum; Περίοδος enim idem, quod Κύκλος. Hinc περιοδικοὶ ςτέφανοι, quos reportaverant periodi victores, apud Scholiastem Pindari ad Isthmion. Od. 11. et victores
περιοδονίκαι dicti. Sic qui multa per limina salutationes potentiorum mane obibat, περίοδον facere dicebatur: orbem appellat Iuvenal. Sat. 5. v. 21.
——— donec totum iam turba peregerit Orbem etc.
Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 858. et seqq. ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CYCLICUS Scriptor — apud Horatium, de Arte, v. 136. idem cum Epico Poeta Rhapsodo, Turnebo, Advers. l. 19. c. 9. Salmasio vero non omne Poema Heroicum Κύκλος Ε᾿πικὸς dictus est: Sed opus ex multis diversorum Poetarum carminibus (qui Ποιηταὶ τȏυ Κύκλου vocabantur)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINGUA — a λείχω, s. lingo, non omnibus animalibus uniformis. Plin. l. 11. c. 37. Tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, praelonga: lacertis bifidae et pilosas: vitulis quoque marinis duplex: sed supredictis capillamenti tenuitate: ceteris ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Union Académique Internationale — The Union Académique Internationale (IUA – International Union of Academies) is the oldest and largest federation of Academies having a national character and created for international cooperation.. Founded in 1919, the aim of the IUA is to… …   Wikipedia

  • CATENA Patrum — nomen libri, in quo perpetuae Expositiones, ex variis Patribus contextae et ordine dispositae in Psalmos, Prophetas et Euangelia continentur. Eâdem enim prorsus ratione, interpretationem operis alicuius perpetuam, ex variis compilatam Auctoribus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYCLUS Epicus — Κύκλος Ε᾿πικὸς, opus erat totius Mythologiae continuatam seriem, diversis Poetarum carminibus, in unum syntagma compactis, interque se pro temporum ratione connexis, a Mundi initio seu Θεογονία, usque ad Ulyssie reditum, erhibens, uti videre est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”